- MINISTELLI
- MINISTELLImedia aetate dicti praesertim scurrae, mimi, Ioculatores, quos etiamnum vulgo Menestreux vel Menestriers Galli appellant, quod in minoribus aulae Ministris accenserentur: neque enim Viri doctissimi ad Tacitum sententia assensum impetrat, qui a quodam Mnestere Pantomino, cuius praeter Tacitum l. 11. Annal. c. 4. meminit Dio l. 1. ita Gallisnuncupatos censuit. Lambertus Ardensis: Ogarcionum et Ministralium, imo adulatorum iniusta laudatio! Alberico A. C. 1237. Ministellorum vox ide sonat: Illi quis dicuntur Ministelli, in spectaculo vantiatis, multa ibi fecerunt, sicut ille, qui in equo super chordam in aere saltavit. Eiusmodi autem Scurrarum munus erat, Principes non suis duntaxat ludicris oblectare, sed et eorum aures variis Avorum adeoque ipsorum principum laudibus, non sine assentatione, cum actilenis et musicis instrumentisdemulcere, teste eôdem Lambertô. Interdum etiam virorum insignium et Heroum gesta, aut explicabant et iucundâ narratione commemorabant, aut suavivocis inflexione, fidibusque decantabant, quô sic Dominorum, coeterorumque, qui his ludicris intererant, Nobilium animos ad virtutem capessendam et summorum virorum imitationem accenderent: quod fuit olim apud Gallos Bardorum ministerium; teste Tacitô: τῶ Α᾿οιδῶν, apud Graecos, teste Nic. Heinsiô dissert. pecul. Nequeenim alios a Ministellis, veterum Gallorum Bardos fuisse, pluribus probat henr. Vales. ad Ammiani l. 55. Vide quoque Chronicon Guesclini. Sic Nic. de Braia, describens sollenne convivium, quô post inaugurationem suam Proceres Palatinos excepit Ludovicus VIII.Francorum Rex, ait, inter ipsius convivii apparatum, in medium prodiisse Mimum, qui Regis laudes ad citharam decantaverit, quas, ut planum fiat, cuiusmodi eae fuerint Ministellorum cantilenae, Glossario exhibet Car. du Fresne, ostenditque, eiusmodi Mimorum et Ministellorum cantilenas ad virtutem Principes incitâsse. Quod et firmat Raimundus Montanerius in Chron. Regum Aragoniae c. 298. ubi de convivio Regis Alfonsi, post coronationem eius agit. Id vero praesertim, in pugnae praecinctu, Dommis suis occinuisse ut Martium ardorem in eorum animis excitarent, discimus ex Guil. Malmesb. de gestis Anglor. l. 3. Aimoinus de Mirac. S. Benedicti l. 4. c. 37. Tanta vero illis securitas-- ut scurram se praecedere facerent, qui Musicô instrumentô res fortiter gestas et priorum bella praecineret, quatenus his acrius incitarentur etc. Adeo porro ingens huiusmodi hominum, in palatiis Principum, olim numerus fuit, ut, quae in iis aut enutriendis aut remunerandis fiebant impensae, eorum praesertim, qui eiusmodi Ministellorum assentationibus, prae aliis, delectabantur, aeraria plerumque exhaurirent. Lamb. Ardensis p. 247. Arnoldus itaque militaribus vix indutus vestimentis, prosilit in medium et ministrantibus Mimicis, nebulonibus, garconibus, scurris et iocularibus, omnibusque nomen eius invocantibus et praedicantibus satisfecit: adeo ut in remunerationis praemium, laudem eorum consecutus est et gratam. Cum enim, quaecumque habere poterat, vel perquirere liberalitatis vias, quasi desipiendo tribuisset et in prima Porphyrii pagina, quasi in nudis et puris constitisset intellestibus, dando maxima cum minutis, dando sua et a suis commodata, vix se ipsum reliquit. Iohann. Sarisberiensis Ep. 247. Non enim more nugatorum eius saeculi, in histriones et mimos et huiusmodi monstra hominum, ob famae redemptionem et dilatationem nominis vestri effunditis opes vestras etc. Rigordus de Gestis Philippi Aug. A. C. 1185. Cum in Curiis Regum seu aliorum Principum, frequens turba histrionumconvenire soleat, ut ab eis aurum, argentum, equos seu vestes, quas persaepe mutare consueverunt Principes, ab eis extorqueant, verba ioculatoria variis adulationibus plena proferre nituntur. Et ut magis placeant, quidquid de ipsis Principbus probabiliter fingi potest, videlicet omnes delitias et lepores et visu dignas urbanitates, et coeteras ineptias trutinantibus buccis in medium eructare non erubescunt. Vidimus quondam quosdam Principes, qui vestes diu excogitates et variis florum picturationibus artificiose elaboratas, pro quibus forsan 20. vel 30. marchas argenti consumpserant. vix revolutis 7. diebus, histrionibus, ministris Diaboli, ad primam vocem dedisse etc. Quin et Philippus Mouskesius in Philippo Aug. fingit. Carolum M. Provinciae Comitatum scurris et mimis suis olim donâsse, indeque postea tantum in hac regione numerum Poetarum excrevisse etc. Quam immensam in Pantomimos Magnatum prodigalitatem exagitat Augustin. Tractat. 100. in Iohann. c. 6. Donare res suas Histrionibus, vitium est immane non virtus. Illa sanies Romae recepta et favoribus aucta, tandem collabefecit bonos mores, et civitates perdidit, coegitque Imperatores saepius eos expellere. Porro Ministellorum voce intelligebantur cum scurrae, et m???mi omnes, tum qui buccinas inflare, aut Musicainstrumenta pulsare solebant. In Computo Hospitii Regis A. C. 1317. et 1319. le Menestrier refertur inter alios Officiarios. In alio Ducis Normanniae et Aquitaniae, A. C. 1348. sub tit. de Menestreux, recensentur ceux, qui iovent des naquaires, du demycanon, du cornet, guiterne Latine, de la fluste Behaigne, de la trompette, de la guirerne Moresche, et de la vielle. Vox vero Menestrellorum in malam partem sumpta, pro nebulonibus, in Stabilim. S. Ludovic. l. 1. c. 32. ut Menestrauder, agere Ministellum, nugari, in Consuetudin. Insulae tit. 1. artic. 29. Inter eos supremus, Rex Ministellorum dictus fuit, de cuius munere ac potestate in coeteros Ministellos, agit Charta Henrici IV. Regis Angl. Gallica Monastico Anglicano tom. 1. p. 355. et Charta originalis A. C. 1338. Ie Robert Caveron Roy des Menestreuls du Royaume de France, i. e. Ego Robertus Cavero, Rex Ministellorum, in Regno Franciae. Aliae A. C. 1357. et 1362. Copini du Brequin, itidem in Francia Ministellorum Regis, meminerunt. Computum de auxiliis, pro redemptione Regis Iohannis A. C. 1367. Pour une couronne d'argent, qu'il donna le iour de la Tiphaine au Roy des Menestrele etc. Vide Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.